"Il patrimonio greco, criticamente purificato, è parte integrante della fede cristiana" (Benedetto XVI) "La cultura dell’Europa è nata dall’incontro tra Gerusalemme, Atene e Roma" (Benedetto XVI)
|
|
Il discorso di S. Paolo agli Ateniesi (NT, Atti, 17, 22 ss.)
Testo greco
Traduzione latina Vulgata
Viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video: praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat Ignoto deo. Quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis. Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae, cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia. Fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum, quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum: in ipso enim vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt: ipsius enim et genus sumus. Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile. Et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant, eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit, fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis.
Per tornare alla home |
Per contattare la Redazione |